Latin
34.436.26 to 34.436.50
Benedict, Regula 34.436.26-50
Unproofread scanNot analysed yet
»Et non extollatur pro misericordia.] Quae sibi impenditur, quasi proprio merito illam meritus esset accipere. Recte omnino Bernardus Cassin. : «Fatuus est, inquit, qui superbit ex eo quod pellis ovina est sibi necessaria contra frigus. »Et ita omnia membra erunt in pace.] Et ita, id est, si et abbas sine personarum acceptione considerans infirmitates indigentium, et non malam voluntatem invidentium, singulis ut necesse fuerit necessaria distribuat; et qui minus indigent Dei dono contenti, non murmurent, sed potius gratias agant; qui autem plus indigent humilientur pro infirmitate, et non extollantur pro misericordia: omnia membra, id est tam abbas, qui est caput, quam fratres, qui membra sunt corporis monastici, erunt in pace, et Deus pacis erit cum eis. Ante omnia ne murmurationis malum, etc.] Haec verba ex Hildemaro et inferiores respiciunt et superiores: inferiores, ut non murmurent, si quid eis desit, aut aliis minus aliquid accipiant, sed magis benedicant Deum, ut loquitur S. Benedictus cap. 40; superiores, quatenus, sic omnia temperent atque disponant, ut et animae salventur, et quod faciunt fratres absque ulla murmuratione faciant. Hoc autem loco S. Pater satis exprimit quanta sollicitudine murmurationis malum a claustris arceri desideret; Ante omnia, inquit. Magnum noveris esse quod sequitur; id enim isthaec praemissa duo verba demonstrant: Ne murmurationis malum. Non dicit simpliciter ne murmuratio, sed ne murmurationis malum, ne quis crederet parum aliquid esse. Pro qualicunque causa, minori scilicet vel majori. In al quo qualicunque verbo. Attende, non dicit tantum in verbo, sed addit in aliquo; nec solum in aliquo verbo, sed in aliquo qualicunque verbo, ut expressione prohibitionis magis intelligatur transgressio, et quantitas malae murmurationis. Vide Regul. S. Ferreoli cap. 7. Quod si deprehensus fuerit quis, districtiori disciplinoe subdatur. ]Districtiorem disciplinam hic intelligunt, aut exaggerando culpam in privata sive publica correptione, aut uno praetermisso gradu ad aliud transeundo, verbi gratia post primam correptionem secretam, praetermissa secunda, transeundo ad publicam.