Latin
35.448.370 to 35.448.403
Benedict, Regula 35.448.370-403
Unproofread scanNot analysed yet
In Coena vero Domini pedes fratrum, si valet abbas, lavet, et osculetur; demum pro ria manu poculum eis porrigat. »Et canon. 24: «Ut mandatum, si tempus coenae est, tam fratrum quam etiam peregrinorum post coenam fiat. »Ritum ita describit lib. Usuum Cisterc. cap. 108: Hebdomadarii coquinae redditis cellerario vasis, «praeparent quae ad mandatum necessaria sunt. Mox autem ut signum pulsaverit, induti scapularibus deponant cucullas in capitulo, et sic veniant in claustrum. Incipiente ergo abbate antiphonam Postquam, vel cantore, absente abbate; prior intrantium in coqui nam abluat pedes abbatis, et junior tergat; hoc modo percurrentes caeteros in sinistra parte. Junior vero exeuntium pedes lavet, et prior tergat, similiter percurrentes caeteros in dextra parte. Et ne hic ordo perturbetur, si duo abhates fuerint, minor abbas in dextra parte sedeat. Qui citius percurrerint, in alteram partem transeuntes alios adjuvent, qui quotiens ante eum qui collationem tenet, transeunt, reverenter inclinant. Qui pedes lavat, et cui lavantur, post ablutionem invicem se inclinent. Similiter qui tergit, et cui terguntur. Porro nemo se discalciet donec abbas se di calciet: discalceati vero observent quantum possunt ne pedes hudi appareant, sed sub cuculla recondantur. Nec sedentibus manicae defluant, sed apte eas ante se componant. Ante lectionem omnes sint recalceati. Ex dictis hactenus tria sunt observand. 1˚ Hanc pedum lotionem quam mandatum vocant aliquibus in locis factam fuisse sub silentio; ut ex cap. Monachorum ad Augiam directorum apparet; in aliis cum cantu, ut ex conc. Aquis. et ex lib. Usuum Cist. colligitur. 2° Factam fuisse ante completorium ex cap. Monachorum ad Augiam directorum, idque post coenam ex conc. Aquisgr. Scribit tamen Boherius in monasteriis Cassinensi et Specus fieri solitam ante vesperas, excepto Quadragesimae tempore. 3° In claustro ex libro Usuum Cisterc.