Latin
35.448.404 to 35.448.440
Benedict, Regula 35.448.404-440
Unproofread scanNot analysed yet
et ex statutis S. Germani a Pratis; ante capituli arcum ex Consuet. S. Benigni Divion. cap. 35. Hunc porro ritum, quem ex Regula nostra S. Fructuosus in sua c. 9 transcripsit, S. P. Benedictus ab antiquis monachis acceperat, apud quos ut scribit Cassianus (Cass. lib. iv, cap. 19), post coenam, non sabbati, ut vult S. Benedictus, sed dominicae, qui fratribus hebdomada praeterita servierant, iis pedes lavabant. In praecipuis tamen festivitatibus earumque vigiliis, non sabbato, sed feria quinta praecedenti solebant nostri mandatum celebrare Ex his in mss. sancti Benigni consuetudinibus recensentur «sabbatum ante Pentecosten, ante natale Domini, et Assumptionem B. Mariae et Dedicationem ecclesiae, et festum omnium Sanctorum, Purificationem quoque B. Mariae, et solemnitatem SS. Trinitatis, et natale S. Mauritii, si tamen in sabbatis, aut dominicis diebus evenerint. »In libro etiam Usuum Beccensium istud statutum reperio: «Si vigilia Natalis Domini sabbato contigerit; feria quinta ante mandatum debet fieri. Pro nulla alia vigilia mutatur mandatum, si evenerit sabbato. Quod si ipsa festivitas Natalis Domini, vel aliqua de his qui primam processionem habent, sabbato eveniant, quia videlicet invitatorium a quatuor vel a tribus dicitur; similiter feria quinta ante debet fieri mandatum. Et si Annuntiatio sabbato evenerit, fiet mandatum feria quinta. »Et in mss. Statutis S. Germani a Pratis. «Si festum duplex die dominico evenerit, non fiet sabbato praecedenti mandatum in claustro, sed fiet die Jovis praecedentis. »Primus qui huicce mutationi locum dederit in antiquo Corbeiensi ordinario ms. perhibetur S. Odilo, abbas Cluniacensis, qui, ut ibidem dicitur, sanxit ut mandatum «feria quinta praecedente Pentecosten a fratribus celebretur. In Nativitate etiam Domini, natalique summorum apostolorum Petri et Pauli, et Assumptione B. Mariae, si in sabbatis, aut in dominicis diebus evenerint, hoc idem fieri quinta feria censuit.