Latin
35.448.514 to 35.448.535
Benedict, Regula 35.448.514-535
Unproofread scanNot analysed yet
»ex libro Usuum Cisterc. quo praescribitur (Cap. 73), ut «si dies fuerit prandii, ad mixtum percutiatur signum in ecclesia tribus ictibus ante sextam: si autem jejunii, totidem post sextam: »per horam sextam horam canonicam, quae canitur in templo ante refectionem intelligens, non horam diurnam; et ex Caeremuniali Bursfeld. ,in quo haec leguntur (Dist. 3, c. 17): «Omni tempore decantata in ecclesia hora illa, post quam immediate reficere debent fratres, sive sexta fuerit, sive nona: si dies talis fuerit, quo mixtum praesumere solent, lector mensae et servitor in sumptione illius festinent praevenire refectionem fratrum, ne illa forte propter eos retardetur. »His omnibus addere potuisset Hildemarum, qui S. Benedictum ita explicat: «Cum dicit ante unam horam, non decit propter terminum horae, sed propter congruum intervallum, ut possint rationabiliter accipere hoc quod ussum est; quia sic alibi dicit de lectore: Accipiat mixtum priusquam incipiat legere, verbi gratia, si tempus est quando ad nonam reficiunt fratres, cum canitur missa ad octavam; et post missam vadunt omnes qui debent accipere mixtum, id est hebdomadarii coquinae, lector, hospitalarii, et qui infirmis serviunt pariter, et inveniunt quartam librae panis praeparatam, et singulos biberes. »Huic opinioni ultro assentirer, ni refragari viderentur ea, quae subjungit S. Benedictus, In diebus autem solemnibus usque ad missas sustineant. Quae verba supponere videntur aliis diebus ante missam, sive ante horam qua diebus solemnibus missa finitur (nam tempore S. Benedicti privatis diebus probabiliter non canebatur missa publica) mixtum esse sumendum; una scilicet, aut circiter, hora ante refectionem. Et certe quotquot viderim in Regulam S. Benedicti versiones Gallicae, hunc locum ita reddunt: Une heure avant la réfection. Opinionem nostram sequitur Carolus Cointius, Oratorii presbyter doctissimus (Annal. eccles. Franc. ,ann. 544); confirmatque capitulum quinque monachorum ad Augiam directorum, quo decernitur ut legentibus fratribus, «hora qua praeviderit praepositus competere, sive qui in vice ejus constitutus, id est senior decanus, pulset signum tintinuabuli, ut hebdomadarii, et caeteri servitores juxta praeceptum Regulae accipiant supra statutam annonam mixtum, ut non sit eis grave jejunium, dum ministrant, sustinere.