Latin
35.448.485 to 35.448.513
Benedict, Regula 35.448.485-513
Unproofread scanNot analysed yet
i, cap. 41): «Quod si tanta est hiemis asperitas, est officina in qua grandis focus ab ipsis fratribus qui fuerunt coqui prioris septimanae praeparatur; et illuc omnes tam majores quam minores licenter accedunt, cum summa tamen gravitate, sicut dignum est in tali hora. »Apud Cistercienses tamen huic muneri deputabatur infirmarius, ad quem pertinebat «ignem in calefactorio per hiemem post vigilias, vel post matutinas, vel primam facere (Lib. Usuum Cisterc. ,cap. 116). »In Corbeiensi monasterio fratres vice sua hiemalem calefaciebant domum, ex Vita Walae abbatis lib. ɪ, cap. 11 (Soec. iv Ben. ,part. i). In Regula vero Cujusdam ad virgines praescribitur (Cap. 12), ut «focos in schola poenitentes, si fuerint, binae et binae per hebdomadas faciant. »Circa focum communem tria hic observanda veniunt: 1˚ Quod ex Concordia Dunstani, cap. 2, calendis Novembris fratribus concederetur accessus ignis; 2˚ quod sub silentio fratres se calefacerent, ex Hildemaro supra citato, 3° Honeste, et non nudis pedibus proesente aliquo, ut scribit liber Usuum Cistere. ,cap. 72. Septimanarii autem ante unam horam refectionis.] Haec verba, ante unam horam, ita intelligit Bernardus Cassinensis, «ut si fratres reficiant ad sextam, isti debent recipere mixtum post tertiam; si fratres ad nonam, isti ad sextam; si fratres ad vesperas, isti ad nonam. »Cujus sententiam exponens Benedictus Haeftenus (Lib. x, tr. 4, disq. 9): «Ne autem, inquit, nimium anticipetur haec mixti sumptio, tam Bernardum Cassinensem quam S. legislatorem praedictis locis intelligendum arbitror labente aut fere finita hora ultima ex tribus aequinoctialibus respondentibus uni horae canonicae; ita ut qui post tertiam jubetur mixtum sumere reficientibus fratribus hora sexta, illud sumat sub finem horae quintae; et qui ad sextam, aliis comedentibus nona, mixtum sumat circa finem horae octavae, sive paulo ante nonam; et sic de reliquis. »Mentem suam confirmat ex Smaragdo, qui hunc locum exponens, ita habet: «Quod autem dicit ante unam horam refectionis, subintelligitur in una hora illa antequam fratres reficiantur;