Latin
35.448.670 to 35.448.690
Benedict, Regula 35.448.670-690
Unproofread scanNot analysed yet
et post hoc sic interdum usque ad vesperam permanebant. . . . Sed et hoc monebat, ut si fieri posset quotidie monachi communicarent mysteriis Christi, ne forte qui se longe facit ab his, longe fiat ab eo. »In Regula etiam Magistri decernitur (Cap. 16), ut quotidie cellerarius cum septimanariis coram abbate in oratorio cum congregatione communicet; »et in Regula Solitariorum Grimlaicus (Cap. 36): «Non mea, inquit, opinione, sed SS. Patrum assertione haec utraque reor posse fieri; id est et missas quotidie celebrare, et sacrosancta corporis et sanguinis Domini mysteria quotidie cum tremore et timore sumere. »Sed et ut de nostris etiam mentionem faciamus, S. Dunstanus in sua Concordia (Cap. 1) praescribit ut «post pacem fratres quotidie (nisi qui crimine se aliquo vel carnis fragilitate reos cognoverunt) regulari studio prorsus intenti, eucharistiam accipere non renuant, attendentes illud quod ait B. Augustinus in libro de Verbis Domini, quod videlicet in oratione dominica non annuum, sed quotidianum poscimus panem. »In mss. quoque Germaniae Consuetud. num. 28 legitur: «quotidie tamen eant cuncti ad pacem et ad communionem per totam hebdomadam Paschae. »Postea vero, refrigescente in dies monachorum fervore, res primum in statum revocanda fuit. Quapropter inter Statuta Petri abbatis Sylvae Majoris istud reperitur (Anno 1188): «Monemus omnes et singulos nostros subditos qui non sunt in sacerdotio constituti, ut in quolibet die dominico corpus Domini recipiant reverenter. »Praeterea aliquot post annis (Anno 1198) idem Petrus hortatur, «ut cum diaconus et subdiaconus ad quamlibet missam majorem conventualem fuerint revestiti, corpus Domini suscipiant reverenter. »Remissior postmodum evasit Clemens V summus pontifex, cum in concilio Viennensi sequentem edidit sanctionem (Cap. Ne in agro): «Singulis mensibus tam in monasteriis quam extra sublata occasione quacunque ad confessionem saltem semel accedant omnes et singuli monachi, et in prima dominica mensis cujuslibet in monasteriis semper communicent, nisi ex causa forte quam abbati, priori, aut poenitentiariis monasteriorum non differant intimare, eorumque judicio vel abstineant, vel accedant.