Latin
35.448.691 to 35.448.716
Benedict, Regula 35.448.691-716
Unproofread scanNot analysed yet
»Eamdem constitutionem ediderat antea Gregorius papa IX, renovavitque postea Benedictus XII in suis pro monachis Benedictinis item Constitutionibus, saltem quoad communionem, quam in altari majori fieri praescribit. Atque eo respexisse videntur monachi Grandimontenses, in quorum mss. Consuetudinibus, auctore Guillelmo Pellicerii abbate, haec leguntur (Cap. 95): «Communicare debent fratres clerici et conversi in Natali Domini, Epiphania, Pascha, Pentecoste. De Consec. dist. 2, cap. Et si non frequentius, et cap. A quibusdam, et cap. Soeculares. Et ex institutione Grandimontensis ordinis fratres in festo Ascensionis Domini, Assumptionis beatae Mariae, et omnium SS. ,et prima dominica cujuslibet mensis, et in omnibus diebus dominicis diaconatum et subdiaconatum facientes. »Similem fere observantiam de Cassinensibus suis refert Bernardus Cassinensis, cum nunc Regulae locum exponens, sic loquitur: «Religiosi vero tenentur ad minus prima die mensis communicare secundum Statuta domini Gregorii papae IX; et confessionem facere generalem. Consuetudo tamen nostra est certis festivitatibus generaliter communicare, quae plures sunt quam sint menses in anno, ut servetur Statutum; et ultra hoc singulis diebus dominicis communicant ministri altaris; et quoties abbas celebrat in conventu ministri de consuetudine communicare debent, secundum quod etiam fit in Ecclesia Romana, quando scilicet habet summus pontifex celebrare. »Nunc vero Cassinenses singulis diebus dominicis communicare solent (Decl. Cass. editoe anno 1642). Ita quippe ad Regulae cap. 38 declarant: «Ex eo quod hic B. P. Benedictus dicit: Post missas et communionem, et infra in eodem capitulo: Propter communionem sanctam, ostenditur quod quolibet die dominico fratres communicabant. Ideo mandamus quod tam sanctum et antiquum religionis institutum servetur in singulis nostrae congregationis monasteriis; nisi forte ob reverentiam alicujus festi solemnis differatur, aut praeveniatur hujusmodi communio. »In antiquis vero declarationibus ita legebatur: «Ostenditur quod quolibet dominico die fratres communicabant, quod ut fiat hortamur, praesertim tempore quadragesimali et Adventus Domini, et in festis praecipuis;