Latin
35.448.717 to 35.448.735
Benedict, Regula 35.448.717-735
Unproofread scanNot analysed yet
non tamen astringimus praeterquam in prima dominica mensis cujuslibet juxta Clementinam Ne in agro, nisi forte ob reverentiam alicujus festi solemnis differatur, aut praeveniatur hujusmodi communio juxta concessionem domini Eugenii papae IV. »De ritu et modo accedendi ad sacram communionem diximus in lib. ii de Antiq. monach. Ritib. Obiter hic observabo veteres monachos non genuflexos, sed propter reverentiam diei dominicae, quae genuflexiones haut permittebat, erectos communicasse, ut patet ex Regula Magistri (Cap. 21), quae de modo disserens, quo debent hebdomadarii coquinae et cellerarius communicare, «post modicam, inquit, orationem erecti communicent, et confirment. »Quem locum non bene intellexit dissertator Gallicus de hemina vini et libra panis, cum in secunda editione hunc Magistri textum intellexit de communione charitatis et precum. Nam praeterquam quod integrum Regulae Magistri caput 21 legenti alia non potest oriri expositio aequior quam de communione sacramentali, haec verba communicent et confirment rem omnino determinant; confirmare enim apud ecclesiasticorum rituum auctores aliud nihil sonat quam Christi percipere calicem. Itaque communicent et confirment idem est ac Christi corpus et sanguinem accipiant. Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnium provolvantur genibus.] Hic acute Hildemarus, «Bene, inquit, dixit genibus, et non in terra, eo quod non est auctoritas canonica genua flectere in die dominica. »Et Bernardus Cassinensis: «Non intelligas genuflectionem, sed supplicationem, quae debet fieri ante et retro ad omnem partem; et ista est provolutio quasi per omnem partem volutio; non enim die dominica flectere genua de consuetudine licet. »Postulantes pro se orari.] Idem post coenam convenientes in unum ad concinendos ex more ante quietem hymnos, praestabant in Oriente veteres monachi, quemadmodum scribit Cassianus (Lib. iv, c. 19). Egredientes autem de septimana dicant hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, qui adjuvisti me et consolatus es me.] Idque ad gradum presbyterii et incurvi, uti diximus ex Udalrico I.