Latin
35.448.812 to 35.448.815
Benedict, Regula 35.448.812-815
Unproofread scanNot analysed yet
sub umbra alarum tuarum protege nos. Postquam vero oratum pro eis ab omnibus fuerit, surgentes supradicti duo fratres, osculentur genua abbatis, et pacem suis tradant praepositis, vel omni congregationi; quibus post datam pacem praepositi sui dicant: Ite, fratres, in nomine Domini Jesu Christi, intrate in hebdomadam; et petita benedictione omnia facite, dicentes per exercenda omnia: Benedicite, ut cum benedictum fuerit, quandocunque feceritis, maledictus diabolus impediendi ibi non habeat potestatem.