Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.1
Unproofread scanNot analysed yet
De infirmis fratribus. Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo, ita eis serviatur; quia ipse dixit: Infirmus fui, et visitastis me. Et, Quod fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis. Sed et ipsi infirmi considerent, in honorem Dei sibi serviri: et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur. Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam negligentiam patiantur. Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata, et servitor timens Deum, et diligens ac sollicitus.