Latin
36.14.53 to 36.14.63
Benedict, Regula 36.14.53-63
Unproofread scanNot analysed yet
18). »Haec autem non sic proferimus, quasi monacho medicos consulere atque uti medicinis illicitum omnino esse censeamus, sed tantum ad comprimendam nimis anxiam quorumdam tuendae valetudinis curam, et remediis quae decent pauperes, virosque poenitentiae addictos, utendum; nec tum de complexione cogitandum quam de professione; monachi enim sumus, non medici: istorum est vitam conservare, nostrum minuere, et, quantum licitum est, ad mortem quantocius properare. Haec erat olim S. Bernardi sententia, haec Guigonis mens et opinio; unde et in statutis «medicinis, inquit (Cap. 39), excepto canterio et sanguinis minutione, perraro utimur. »Vide lib. de Officiis et perfectione monachorum, cap. 22.