Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.15
Unproofread scanNot analysed yet
Sexto, superflui sunt infirmi, qui sibi noxia requirunt remedia; quibus cum frigida conveniunt, appetunt calida, et econtra; quibus S. Pachomius (Art. 20): «Non poterit, infit, languidus ingredi cellam vescentium, et comedere quod desiderat, nisi a ministro, qui huic rei praepositus est, ducatur ad vescendum. »Et S. Augustinus (Regul. c. 12): «Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur; aliquando etiam si noceat, prodesse creditur quod delectat. »Denique Fuliensium Constitutiones (Cap. 36): «Aegri, ut medicis suis spiritualibus ad animae salutem, sic medicis corporalibus et infirmario ad salutem corporis sancte obediant. »