Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.17
Unproofread scanNot analysed yet
Octavo denique superfluis accensendi sunt qui sanitatis gratia ad domum paternam transfugiunt: quibus aliud nihil opponam quam istud regulae tertiae SS. Patrum decretum (Cap. 12): «Id etiam pro custodienda fama specialiter statuimus ut nullus monachus in infirmitate positus, relicto monasterio, parentum suorum studio commendetur; quia magis eum saecularium spectaculorum visu aut auditu pollui censemus, quam ab aegritudine posse purgari. »Sed de his satis. Ad textum redeo.