Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.18
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tamen patienter portandi sunt.] Si forte paulo molestiores sese exhibuerint: «convenit enim sanis infirmos portare, magis quam ab infirmis portari; necesse est enim ut patienter portemus infirmos, ut iterum infirmi patienter portemur a sanis, »inquit Smaragdus. Addit S. Augustinus (Requl. c. 12): «Si latens est dolor in corpore famulae Dei, dicenti quod sibi doleat, sine dubitatione credatur. »