Latin
36.2 to 36.3
Benedict, Regula 36.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur: sanis autem, et maxime juvenibus, tardius concedatur. Sed et carnium esus infirmis omninoque debilibus pro reparatione concedatur. At ubi meliorati fuerint, a carnibus more solito omnes abstineant. Curam autem maximam habeat abbas ne a cellerariis aut servitoribus negligantur infirmi: quia ad ipsum respicit quidquid a discipulis delinquitur. COMMENTARIUS. Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhitenda est. etc.] Nihil fortius aut expressius S. P. Benedictus praescribere poterat ad commendandam infirmorum curam, vixque aliud simile in cunctis SS.