Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.21
Unproofread scanNot analysed yet
De cura autem animae nihil quidem hic definivit S. Benedictus, sed totum abbatis prudentiae ac discretioni reliquisse videtur: hanc vero Bernardus Cassinensis in eo constituit, «ut infirmi de peccatis poeniteant, ut sacramenta recipiant, ut officium regulare audiant, ut visitentur, consolentur, admoneantur. »