Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.20
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam negligentiam patiantur.] Ex dictis initio hujus capitis S. Pater concludit: Ergo si infirmis tanquam Christo serviendum est, cura maxima sit abbati ne aliquam negligentiam patiantur. Hanc curam ad duo potissimum capita reducunt commentatores: ad ea quae ad corporis sanitatem restaurandam, et ad ea quae ad promovendam animae salutem pertinent. Ita Bernardus Cassinensis, Boherius in utroque commentario, Joannes de Turrecremata, Matthias Lambertus, Joannes Craesbeeck, Benedictus Haeftenus. De his quae ad corporis curam attinent se ipse S. Pater in consequentibus explicat; istud tantum obiter observandum occurrit quod habet Gregorius IX in sua ad monachos Benedicimos constitutione: «Infirmis autem fratribus in cibariis, in lectis, in servitoribus et aliis necessariis, secundum quod eorum requirit infirmitas, et continetur in Regula, praecipimus provideri. Et iis omnibus, si infirmarius inventus fuerit in defectu, per proprium abbatem, vel priorem abbas, vel prior per visitatorem cum ad locum accesserint, poena puniatur condigna. »Vide Constitutionem Othoboni legati in Anglia anno 1248, apud Spelm. tom. II Concil. Angl. ,pag. 287.