Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.26
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto, ut admoneantur propriae nimirum consulere saluti, ne praetextu infirmitatis omnem abjiciant regulae observantiam. Sub admonitionis autem nomine intelligendae sunt etiam reprehensiones et correctiones: unde etiam Udalricus: «Circatores, inquit (Lib. iii, c. 27), frequenter visitant domum infirmorum, et diligenter explorant quomodo ipsi se habeant infirmi; et iterum infirmarius, si quam viderit negligentiam, maxime in loquacitate, reclamat in capitulo; prior autem de capitulo mittit ad cos, et ipse postmodum venit semel ad eos, et secundo castigans, talisque infirmus esse potest, ut si non emendaverit, aliquando etiam virgam experiatur. »Et liber Usuum Cisterciensium (Cap. 92): «Quod si quis talis fueret qui caeteros inquietare, aut de ista infirmorum institutione murmurare, aut in aliquo transgredi praesumat, corripiatur; quod si saepe correptus non emendaverit, si ita videtur abbati, judicetur ejus perversitas in capitulo, ubi vocatus coram omnibus arguatur: quod si nec se correxerit, si ejus permittit infirmitas, regulari etiam disciplinae subjaceat. »