Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.27
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea ad curam animae infirmorum referri possunt praeclarae illae leges quas olim observare cogebantur; ex quibus hic aliquas describere haud erit fortassis ingratum. In primis curabant ut singulis diebus missae sacrificio interessent infirmi: «Surgentibus vero illis, inquiunt Farfenses Consuetud. ,ut supra, ex lectulis suis, luce diei apparente, vel orto jam sole, lavent manus et facies suas, et conveniant in oratorium S. Mariae, et audiant missam ab illis sacerdotibus qui illic primo mane conveniunt. At ubi minus sunt, veniat frater qui super eos sollicitus est, in claustro, et ann at fratri quem ipse velit, exeat, et dicat, et qui communicare vult, faciat. Nullo quippe tempore praeterire debent quod ipsi infirmi sacrum per singulos dies non audiant. Legere autem aut missas canere nulli ex ipsis liceat facere quandiu illuc fuerint, praeter psalmos memoriter, aut si voluerint psalterium. »Udalricus (Lib. iii, c. 27): «Ad utramque missam matutinalem et majorem venit ad ecclesiam; ad missam majorem nonnisi usque post Evangelium intersit. »Et lib. Usuum Cisterciensium (Cap. 92): «Horas diei simul congregati cantent; dehinc qui voluerit cat in ecclesiam ad horas: ad missam vero quotidie nisi multum graventur. . . . Qui communicare voluerit, extra chorum pacem accipiat ab aliquo de conventu communicaturo. . . . Et hoc tantum ad missam matutinalem. »