Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.31
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hanc silentii legem referri potest quod habent eaedem Benignianae Consuetudines (Ibidem): «Quando camerarius, sacrista, cellerarius, vel reliqui intus vel foris obedientiis occupati domum infirmorum ingrediuntur, mox sicut aliquis claustralis omni lege regulari astricti, postposita suarum obedientiarum excusatione, efficiuntur; neque se ullo modo intromittunt de obedientiis suis absque licentia; in tantum ut neque camerarius absque licentia debeat adire cameram, neque sacrista sacristariam. Fratres tamen sub ipsis positi eorum consilio in omnibus agendis maxime debent uti. »