Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.32
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi infirmis legere fas non esset, pias tamen lectiones audire haud erat illicitum; nam aegrotante Agathone abbate cum altero sene (Monument. Eccl. Groec. tom. I, pag. 378), «recumbentibus illus e…cella quidam frater legens recitabat e libro Geneses. »Ex nostris vero qui lecto exsurgere valebant, saltem Regulae lectionem in capitulo, et collationis ante completorium auscultabant; ita nihilominus ut congregatis fratribus se non adjungerent. «Quamvis in capitulum non pergat, inquiunt Divionenses S. Benigni Consuetudines (Cap. 46), tamen intra ecclesiam B. Benedicti, prope ostium manens, quod in capitulo legitur auscultat, scilicet sententiam Regulae, vel de Evangelio, et expositionem, et rursus ad collationem; sed cum ad hoc ventum fuerit ut de negligentiis fratrum agatur, ad hoc audiendum non debet esse curiosus. »Ne tamen interim manerent otiosi in infirmitorio: «Po sunt peccata sua viro spirituali confiteri ante et quando fratres sunt in capitulo, inquiunt antea praedictae Consuetudines. »