Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.34
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata.] Id est ab aliis officinis monasterii separata, inquit Bernardus Cassinensis et post eum Boherius; nam, licet ex vitae coenobiticae institutione omnes simul monachi debeant habitare, in uno simul refectorio manducare, in uno simul dormitorio quiescere, infirmis tamen fratribus par erat separatum providere habitaculum. Idque pietas exigebat tam propter sanos, qui ex eis non modicum paterentur impedimentum, quam propter aegros, qui in separato loco paulo liberius tractari queunt. Atque ita placuit priscis vitae monasticae Patribus, ut videre est in Regula S. Pachomii art. 20; S. Caesarii ad virgines, cap. 30; S. Aureliani ad monachos cap. 53, et ad virgines cap. 37; Cujusdam etiam ad virgines cap. 15, apud Hieronymum epist. 22, in concil. Agathensi cap. 38, et in Vita S. Eugendi abbatis Jurensis apud Boll. 1 Januar.