Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.33
Unproofread scanNot analysed yet
Denique valde laudandum est quod habent Farfenses: «Exeuntes completorio, aquam benedictam ipsi aegri quotidie accipiant, quam ibi ante januam praeparatam inveniant. Et illorum custodes singula— rum le…tis aquam benedictam aspergant, laternas secum ferentes; qui postquam omnes jam requiescunt, prospicere debent qualiter unusquisque agat. »Idem legitur in Benignianis et in mss. Cluniacensis monasterii Consuetudinibus. Sed de bis satis. Quae vero ad corporis valetudinem restaurandam praescribat sanctus Pater, jam inquirendum est.