Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.46
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto, quod S. Benedictus non solum infirmis, sed etiam omnino debilibus carnium eum concedit. Hos licet inter se confundat Smaragdus, ad Regulae cap. 39, sic scribens: «Quod autem dicit debiles aegrotus, non duas, ut plerique arbitrantur, sed unam tantum significat esse personam. Ergo debilis aegrotus dicitur, qui longa et dura aegritudine prorsus est ad debilitatem perdustus; »ab aliis tamen non male distinguuntur; nam licet omnes aegroti sint debiles, non tamen omnes debiles aegroti. Debiles autem tribus modis intelligi posse docet Hildemarus: «Uno infantes, qui quo minores sunt, eo magis sunt debiles. Secundo modo senes, qui quo magis sunt senes, eo magis sunt debiles. Tertio etiam modo sunt debiles etiam majores juvenes, qui pro aliqua incommoditate corporis, aut qui prae nimio calore, aut pro spasmo, vel pro aliqua, sicut diximus, incommoditate, fiunt a semetipsis debiles. »Haeftenus vero debiles eos facit qui neque sani, neque aegroti possunt dici, sed medium inter utrumque tenent: et ex his alii ab aegritudine surgentes pristinas vires nondum restaurarunt; alii vero ita dispositi sunt ad aegritudinem, ut nisi citius eis succurratur, marbus instet.