Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.47
Unproofread scanNot analysed yet
Quinto, quod S. P. Benedictus carnes quidem infirmis omninoque debilibus permittit, non ad delicias, sed pro reparatione, uti seipse explicat: quapropter si ea sit morbi natura, quae absque carnium esu facile reparari queat, ab his abstinere debet infirmus. Hinc liber Usuum Cisterc. (Cap. 92), «si quis habet infirmitatem quae nec multum eum debilitet, nec comedendi turbet appetitum, ut puta inflatura, incisio membrorum, aut aliquid hujusmodi; hic talis nec super culcitram jaceat, nec consueta jejunia solvat, nec cibos refectorii mutet. »Neque etiam quod S. Pater ait pro reparatione ita stricte sumendum, quasi infirmis, de quorum reparatione, instante morte, desperatur, denegandus esset carnium esus: nam licet vires non reparet, eas tamen utcunque sustentat, vitamque aliquantisper producit.