Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.5
Unproofread scanNot analysed yet
At plus his omnibus S. P. Benedictus. Neque enim simpliciter curandos jubet infirmos, sed eorum cura, inquit, ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo, ita eis serviatur. Multa quidem in sua Regula ante omnia facienda, aut fugienda praescribit; at solam infirmorum curam, ut notat Hildemarus, ante omnia et super omnia adhibendam esse voluit; «eo quod, inquit, nulla res ita agenda est cum tanto studio quomodo obsequium infirmorum; nec ipsa ecclesia agenda est cum tanto studio quanto domus infirmorum. »