Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.6
Unproofread scanNot analysed yet
Porro quod dicit ante omnia et super omnia, «sciendum est, addit Hildemarus, quia ante omnia attinet ad tempus, super omnia ad studium, ut antequam caetera cura infirmorum fiat, et super omnia id est cum majori dilectione, et diligentia, atque studio, quam caetera. »Eodem modo Bernardus Cassinensis: «Intelligas ante omnia et super omnia, id est ante omnia opera infirmorum adhibeatur cura; et super omnia, id est cum majori dilectione, frequentatione, et assiduitate, et attentione qnnm caetera. »Idem habet Boherius. Ut autem hanc infirmorum curam amplius commendaret, addit: