Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ipse dixit: infirmus fui et visitastis me, et quod fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis.] Ad quam Salvatoris sententiam attendens S. Basilius (Apud Ruff. cap. 30), interrogatusque «quali affectu debemus infirmis fratribus ministrare, »respondet: «Sicut ipsi Domino offerentes obsequium, qui dixit quia quaeeunque feceritis uni ex bis minimis fratribus meis, mihi fec sus. »Eo haud dubium respiciebant Aegyptii monachi, do quibus S. Hieronymus (Epist. 22): «Si quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem; et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium, nec matris quaerat affectum. »Et Tabennenses, de quibus idem Hieronymus (Proefat. in Regulam S. Pachom.) : «Aegrotantes miris sustentantur obsequiis, et ad omnem copiam praeparatis cibis. »