Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ut sicut revera Christo ita eis serviatur ]Revera, inquit, quia res vera est, aiunt Bernardus Cassinensis et Boherius, Christo serviri in fratre infirmo; unde et pie exclamat S. Bonaventura (Stimulus Amoris part. ii, cap. 7): «Cur, anima, tota die anxiaris post Christum? Indicabo tibi, sponsa, quem diligit anima tua: certe in infirmaria jacet, ibi angustiatur, ibi dolore torquetur: curre, et sibi ministra, sibique compatere infirmanti. Non interrogemus eum de caetero, nec dicamus ei: ubi jaces, ubi cubas in meridie? quia jam novimus locum; scimus enim eum in infirmaria jacere, non autem restat nisi praestare obsequium. »