Latin
Chapter 37
Benedict, Regula 37.5
Unproofread scanNot analysed yet
Paulo aliter Boherius cum S. Isidoro infantiam facit usque ad annum septimum, pueritiam ad decimum quintum exclusive, adolescentiam ad vigesimum quantum, juventutem usque ad quinquagesimum, semorem aetatem, quam etiam gravitatem vocat, et a juventute senectuteque secernit, ad septuagesimum, et senectutem usque ad finem vitae. Alias etiam aetatum distributiones forte offendes apud auctores; sed quidquid sit, certe si infantiam hic stricte sumas, ab ea indulgentiae lege, quam hoc capite S. Benedictus instituit, excludendi essent, qui septimum attigissem annum: at cum S. Pater infantes cum pueris passim in Regula confundat, ut cap. 70, ubi ait: Infantum vero usque ad quindecim annorum oetates disciplinoe diligentia ab omnibus et custodia sit. Infantum nomine hic etiam pueros intelligi manifestum est; unde etiam Boherius in secundo comment. ad verbum infantum addit: «Id est puerorum quidem; quoniam infantes non regula, sed matre indigent. »Eodem in do Hildemarus: «Hoc notandum est, inquit, quia non solum de illis infantibus dicit Regula qui usque septem annos, sed etiam post septem: hoc est usque septem debet esse maximum studium, et augmentatio in alimentis; post septem vero minus, et prout viderit robur in illis esse. »Bernardus tamen Cassinensis infantes hic facit ad annos usque duodecim duntaxat: «Sed de quibus, infit, infantibus loquitur hic Regula? puto quod non solum usque ad septem annos, sed etiam post septem usque duodecim: sed sicut magis ascendunt ad robur, ita paulatim eis subtrahatur, ne carnis petulantia cum robore nimis superbiat. »Id quod accepisse videtur ex Regula Magistri (Cap. 28), in qua legitur: «Infantes ad hanc relaxationem tales permittimus, qui intra duodecim annos degunt: ampliori vero qui fuerint, ad formam teneantur majorum. »