Latin
Chapter 37
Benedict, Regula 37.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad senes quod spectat, Vallisoletani in Hispania suis in Constitutionibus haec declarant: «Ad evitandum dubium quod occurrere posset, quinam ita censeantur senes, ut a Regulae austeritate in cibo, potu, et labore manuum eximantur; declaramus tales habendos qui sexaginta compleverint annos. »Verum cum nonnulli reperiantur quorum adeo viridis et firma est senectus, ut junioribus etiam fortiores existant, merito Boherius hoc putat superioris arbitrio relinquendum esse; et Cassinenses designant senes «non tam aetate quam imbecillitate juxta praelati considerationem intelligendos esse. »Vel, ut Joannes Craesbeeck loquitur, «senes intelligi hic videntur iisqui adeo exacta et decrepita sunt aetate, ut prae…senio communia religionis onera ferre non valeant; et propterea a communi mensa, a communi lege jejunandi, templum frequentandi, manibus laborandi, etc. ,merito eximuntur, qui emeriti recte dici possunt. »