Latin
Chapter 37
Benedict, Regula 37.8
Unproofread scanNot analysed yet
Consideretur semper in eis imbecillitas, et nullatenus eis districtio reguloe teneatur in alimentis.] Hoc est sive in qualitate, sive in quantitate ciboram, ut loquitur Turrecremata. Adde sive in refectionis hora, juxta illud Basilii Magni: Refectionis tempus, et mensura, et qualitas pueris competenter discernatur (Regul. fus. cap. 15): a fortiori senioribus. Atque ita ante alios reliciant, in majori quantitate cibos sumant, consueta solventes jejunia, et pluries in die comedentes, id enim unica refectione haud posset aetas infirma; et delicationa accipiant alimenta. De hora refectionis senum et infantum alibi dicendi sese offeret occasio; de jejuniorum solutione, refectionum numero, et qualitate ciborum ex antiquorum monachorum statutis et exemplis pauca subjicienda sunt.