Latin
Chapter 37
Benedict, Regula 37.9
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem ad primum quod attinet, de Aegyptiis monachis sic loquitur S. Hieronymus (Epist. 22): «Vinum senes tantum accipiunt; quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens; »et de Tabennensibus (Proefat. ad Regul. S. Pochom.) : «In coena similiter mensa ponitur propter laborantes, senes, et pueros, aestusque gravissimos. »Simili modo S. Isidorus sua in Regula (Cap. 12): «Qui vetustate corporis consumpti, aut tenerae aetatis fragilitate detenti sunt, non sunt quotidianis exercendi jejuniis; ne aut senescens aetas antequam moriatur deficiat, aut crescens priusquam proficiat cadat, et ante intereat, quam bonum facere discat. Et Regula monastica communis S. Fructuosi (Cap. 6): Pueri a S. Pascha usque ab octavo calendas Octobris manducent per singulos dies quatuor vices; ab octavo calendas Octobris usque ad calendas Decembris tres vices; a calendis Decembribus usque ad S. Pascha in potestate sit ipsius cellerarii. »Denique Regula Magistri (Cap. 28): «Infantuli quarta, sexta, et sabbato in diebus tamen minoribus, hoc est in hiemis tempore jejunent, aliis vero diebus ad sextam reficiant horam. In aestatis vero diebus quarta, sexta, et sabbato infantuli sexta hora reficiant; aliis vero diebus tertia recreentur. »