Latin
38.489.175 to 38.489.195
Benedict, Regula 38.489.175-195
Unproofread scanNot analysed yet
et ut si qua sunt ambigua aut obscura, et apertius ea non intelligant fratres, aut interrogatus a fratribus, aut ultro aliqua abbas exponat. »Id quod in nonnullis Franciae monasteriis suo tempore observatum fuisse testatur Boherius his verbis: «Ubi vero sunt fratres idiotae, bene facil si verba notabiliter aedificativa eis breviter explicet; sicque vidi licet raro apud nos, et in quibusdam coenobiis Franciae observari: et ita intelligo paragraphum istum: Bernardus tamen dicit quod non recolit unquam hoc factum fuisse in monasterio Cassinensi. »Ubi vero fratres intelligentes sunt, ait solo sonitu abbatem eis significare posse, ut ad aedifica ionis verbi attendant; et lectori, si ita expediat, ut eadem verba repetat, ut memoriae amplius inhaereant. 3° Aut lectorem errantem corrigendo, per se quidem, vel per alium. Ex Hildemaro enim, Bernardo Cassin. et Boherio convenit, ut abbas cruditum aliquem fratrem constituat, qui coram lectore sedeat, et eum cum opus fuerit silenter corrigat. 4° Aut aliqua aliunde exhortationis verba proferendo, ut de Alberto abbate Esternacensi scribit Alcuinus (In Vit. S. Willibrordi, n. 31. soec. ,iii Ben.) :in die natali S. Wilgisi «post vespertinam melodiam pro reverentia illius diei fratres refectorium reversi sunt, et post sacras lectiones praelatus abbas allocutus est. »Frater autem hebdomadarius accipiat mixtum.] Quid sit mixtum docent Regulae commentatores antiqui et recentes. «Quod dicit accipiat mixtum, inquit Smaragdus, panis intelligitur simul et vinum; in multis enim provinciis panis tantum et vinum quod super altare offertur, mixtum vocatur. »Et Hildemarus: «Mixtum enim intelligetur panis et vinum, sicut superius dicit singulos biberes et panem. »S. Hildegardis: «Accipiat mixtum, scilicet prandium, id est panem et potum. »Bernardus Cassin. : «Paulus Diaconussidem esse dicit mixtum accipere, quam mordere quod simul et prae manibus haberi potest, et hoc est sumere singulos biberes et panem.