Latin
38.489.196 to 38.489.215
Benedict, Regula 38.489.196-215
Unproofread scanNot analysed yet
»Richardus de Sancto Angelo: «Mixtum, id est, modicum cibi; panis enim cor hominis confirmat, et vinum laetilicat cor hominis. »Petrus Boherius: «Vulgare est Italicorum dicere mixtum illam levem comestionem quae prandium antecedit. »Joannes de Turrecremata: «Accipiat mixtum, id est panem cum poto, sicut supra dictum est de servitoribus in capitulo 35 Regulae, quod sumant singulos hiberes et panem. »Theobaldus Artaldus Coelestinus in Gallica expositione: «Le frère hebdomadaire tiseur peut prendre mixte, c'est-à-dire, boire une bonne fois, et manger du pain à Pavenant. »Matthias Lambertus in Gallica item expositione: «Que le frère hebdomadaire prenne de la mistion, c'est-à-dire du pain et un trait à boire. »Antiqua versio ms. ex codice Conchensis monasterii: «Prenge mixte, c'est une souppe en vin, ou en autre chose. »Joannes Craesbeeck ad haec verba singulos biberes et panem: «Hoc infra, c. 38, dicitur mixtum, forte quod quaedam commixtio fiebat dum panis vino, aut alii potui miscetur. »Anonymus Cisterciensis in suis Dialogis Gallicis in Regulam S. Benedicti: «Le frère semainier prendra un morceau de pain, et boira un coup avant que de lire. »Huic tantae auc orum catervae, quibus accidit Joannes Belethus in Explic. Divin. offic. cap. 119, unus opponitur Guido Juvenalis in sua versione Gallica mixtum reddens une fois à boire de vin meslé d'eau: cujus sententiam tuetur ac propugnat dissertator Gallicus de hemina vini et libra panis, magnae vir eruditionis; sed nullo, ut mihi videtur, satis solido fundamento. Nam quod ait mixtum a S. Benedicto concedi propter communionem, et communicatis non panem cum vino, sed vinum aqua dilutum praeberi, refellit Joannes Belethus his verbis: «Statutum est in quibusdam ecclesiis, ut illo die panis et vinum in ecclesia habeantur, et cum homines communicaverint, detur statim unicuique panis buxea priusquam recedant, et paululum vini, ne forte quipdiam de sacramento in ore remanserit, quod exspuendo facile emitti queat.