Latin
38.489.326 to 38.489.353
Benedict, Regula 38.489.326-353
Unproofread scanNot analysed yet
His accedit antiquissima omnium versio Alemannica ante annos nongentos a Kerone sancti Othmari discipulo facta, quae communionis vocabulum ita vertit Kemeinsamii, tum majoris explicationis gratia addit scilicet corporis et sanguinis Christi. Praetereo recentiores commentatores Antonium Perez et Joannem Craesbeeck, qui etiam ex hoc loco inferunt quotidianam apud veteres monachos eucharistiae perceptionem; et Nicolaum Bravum, Hugonem Menardum, Carolum Cointium, aliosque non paucos. Hisce omnibus auctoritatibus praeponderare non debet sententia Richardi de Sancto Angelo minus germana et nimis, ut ita loquar, contorta; qui et nostram absolute non negat, multo minus cardinalis de Turrecremata auctoris recentioris; uti et dissertatoris quae nulla veterum auctoritate fulcitur. Sane communionis sanctoe vocabulum apud aliquos auctores alium in sensum usurpari non credimus quam ad significandam communionem eucharisticam. Quod si alicubi in alio sensu communio reperitur, semper cum aliquo addito ponitur, verbi gratia, charitatis aut precum. Caeterum hanc nostram expositionem confirmat veterum monachorum praxis ante S. P. Benedictum, qui post communionem minimum panem cum vino percipere solebant, ut docet scriptor Hist. monast. Orient. (Lib. i, cap. 8, pag. 123), vir doctissimus, et in traditione ecclesiastica et monastica versatissimus; quibus addere possemus S. Joannis Chrysostomi exemplum (Niceph. lib. xiii, cap. 9), qui ut screatum cohiberet, divinis celebratis mysteriis, cum vestibus sacris exucretur, pastillum comedere solebat. Altera concedendi mixti causa est, ne forte grave sit lectori jejunium sustinere; durum enim esset si comedentibus aliis ad nonam aut vesperam jejunus ille legeret. Sed, quaeritur num aliis diebus, quibus nec jejunatur nec communicatur, licite possit lector accipere mixtum? Verum in hoc cujusque congregationis praxim et consuetudinem sequendam esse existimo; nec in communi ordinis nostri usu apud antiquos aliquid vidisse me memini, quod istis diebus lectori mixtum auferat. Postea autem cum coquinoe hebdomadariis et servitoribus reficiat.] Et quidem iisdem cibis quibus alii fratres ex Regula S.