Latin
38.489.354 to 38.489.366
Benedict, Regula 38.489.354-366
Unproofread scanNot analysed yet
Pachomii art. 15, et Orientali cap. 38; iisque ab abbate aut a praepositis prius signatis ex Regula Magistri cap. 24. Et hoc «non ad unam mensam, sed in propriis locis »ex conc. Aquisgr. ,can. 28. Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui oedificent audientes.] Ad hunc locum referri potest quod in lib. Usuum Beccensium legitur: «Ad Pascha et ad Pentecosten tota hebdomada debet esse lector in refectorio cantor ipse, et sequenti hebdomada ad collationem. Aliis vero, ut supra dictum est, omnibus festis quibus invitatorium quatuor dicunt, ipsa tantum die lector debet esse in refectorio. Hujusmodi festa totiens contingunt in anno: Natalis Domini, Pascha, Pentecostes, Assumptio sanctae Mariae, festum sancti ipsius loci, Dedicatio ecclesiae, festum Omnium Sanctorum. »