Latin
38.489.57 to 38.489.93
Benedict, Regula 38.489.57-93
Unproofread scanNot analysed yet
»De Tabennensibus item Ruffinus sic loquitur (Lib. ii de Vit. Pat. ,c. 3): «Est autem eis in capiendo cibo summum silentium; ita ut nec putetur in eo loco esse aliquis hominum, ubi sedetur ad mensas; et omnis eorum conversatio ita est in multitudine posita, quasi esset in solitudine. »Idem fere habet Palladius in Laus. cap. 48. In Regula etiam secunda et tertia SS. Patrum, atque S. Macarii praescribitur, ut «ad mensam specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit. »Et in Regula S. Caesarii ad monachos (Cap. 9): «Ad mensam dum manducant nullus loquatur. »In Regula S. Aureliani ad monachos et ad virgines (Cap. 49 et 32): «Sedentes ad mensam taceant. »In Tarnatensi (Cap. 8): «Sedentes ad mensam lectionem quae legitur cum silentio audiant. »In Regula S. Isidori (Cap. 10): «Tempore convescentium fratrum omnes disciplinae gerant silentium, Apostolo obtemperantes, qui dicit: Cum silentio operantes suum panem manducent. »In Regula sancti Fructuosi (Cap. 5): «In cibo sit strepitus nullus, nemo comedens loquatur. »In Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 16): «Silentium in omnibus sectandum est, et tacendi disciplina per omnia facienda est, maxime autem juxta missam et mensam. »Denique idem habetur in Regula incerti auctoris cap. 2, in Regula Donati cap. 33, et Cujusdam ad virgines cap. 9. Neque etiam solis omnino monachis exstitit singularis isthaec ad mensam silendi disciplina: nam et eam canonicis olim indixit sanctus Aldricus episcopus Cenomanensis in quodam privilegio quod in ejus gestis refertur num. 32 (Tom. I Miscel. Baluz.) :imo etiam viguit apud ethnicos, praesertim Persas, Medos, et Chaldaeos, quos ea de causa ita commendat Origenes (Lib. iii in Job): «In escis ac potibus os non aperiunt ad loquendum, neque qui ministrant, neque quibus ministratur; sed nutibus omnibus ministrantibus praecipiunt: hanc consuetudinem pro mandato a prioribus accipientes, et velut legem hanc cum sollicitudine observantes;