Latin
38.489.94 to 38.489.130
Benedict, Regula 38.489.94-130
Unproofread scanNot analysed yet
et qui hanc violaverit, tanquam maxima transgredicus jura torquetur. »Quod si tanta apud hujuscemodi homines disciplinae severitas obtinuit, haud dubium videri debet si inter aliis monachorum leges, inflictas hujus silentii transgressoribus poenas legamus, ut in Regula S. Pachomii (Art. 11, et in Regula Orient. cap. 36): «Si quis locutus fuerit vel riserit in vescendi tempore, aget poenitentiam; et in eodem loco mox increpabitur, et stabit donec alii surgant. »In poenis incerti auctoris apud S. Basilium (Num. 17): «Si quis in mensa manducans nugatur, excitetur ut exsurgat ad orationem. »In Regula S. Ferreoli (Cap. 21): «Specialiter tamen hoc cunctos moneo servandum, mando atque constituo, ut quotiescunque lectio animabus Deo deditis opportuna in ecclesia, vel in refectorio, aut quolibet in loco publice recitatur, nullus risu aut moveatur aut moveat. Similiter etiam eo tempore fabulas fugiendas esse cognoscant. Quod si quis non custodierit, praesenti denuntiatione commonitus, triduani cum jejunii multatio castiget. »In S. Columbani Poenitentiali: «Si locutus fuerit comedens non necessitate alterius fratris, sex percussionibus. »Et iterum: «Qui comedens loquitur, sex plagis; et cujus vox obstrepit de mensa ad mensam, sex plagis. »In Regula sancti Donati (Cap. 33): «Ad mensam quae loqui praesumpserit, vel viginti vel triginta percussiones accipiat. »Denique in concil. Aquisgr. (Cap. 41): «Si quis negligenter sonitum fecerit, aut aliud quid excesserit in refectorio, mox a priore veniam petat. »Istud tamen ad mensam silentium ita observabant veteres, ut ex Cassiano licitum esset decano loqui; ex Regula secunda et tertia SS. Patrum, cap. 7, atque S. Macarii, cap. 18, ei qui praeest; ex Regula S. Benedicti, priori pro aedificatione; ex Poenitentiali S. Columbani, omnibus pro necessitate alterius fratris. Sed in Regula Cujusdam ad virgines ista leguntur (Cap. 9): «Ad mensam vero nulla penitus praeter abbatissam, vel cui abbatissa praeceperit pro communi necessitate sororum, loqui praesumat. . .