Latin
4.103.99 to 4.103.129
Benedict, Regula 4.103.99-129
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet enim eos imprimis Deum diligere, etc. »Haec eadem instrumenta a S. P. Benedicto emendicata, ejus tamen nomine suppresso, et cum praefatione praedicta verbo tenus refert Theodulfus Aurelianensis episcopus in suo Capitulari cap. 21. Referuntur etiam in antiquo ordine Romano ex canone Theodori Anglorum episcopi in ordinatione abbatissae, uti observat Menardus noster. Tertio. Petrus Boherius, Menardus, et post utrosque Haeftenus, existimarunt haec omnia bonorum operum instrumenta ex epistola prima S. Clementis in suam Regulam translata fuisse a S. Benedicto. Idem credidit olim etiam Amalarius in supplemento ad libros iv de Divinis officiis (t. II Analect. ,p. 142). Verum non S. Benedictus a S. Clemente, sed Clementis subornator Isidorus Mercator ex Regula S. Benedicti totum hoc caput accepit, uti probat noster Mabillonius in observationibus ad praefatum Amalarii supplementum. Quarto. Occasione tituli hujus capitis isthaec occurrit difficultas: Cum ea quae hic continentur sint ipsa bona opera, quomodo instrumenta bonorum operum dicuntur? nihil enim est sui ipsius instrumentum. Ad hanc difficultatem multae possunt adhiberi solutiones. Primo enim, ut observat Menardus, hic per hujusmodi bona opera intelligere possumus certam methodum perfectionis acquirendae, seu, ut loquitur S. Benedictus, artem spiritualem ad quam illa omnia, quae hic commemorantur, viam muniunt: ac proinde recte illius instrumenta dici possunt. 2° Virtutes et bona opera possunt etiam appellari instrumenta bonorum operum, quia sese mutuo indigent, se invicem adjuvant. Ita «per amorem Dei amor gignitur proximi, et per amorem proximi amor Dei nutritur, »ut loquitur S. Gregorius (Lib. vii Moral. ,cap. 10). Ita oratio jejunium, et jejunium orationem adjuvat; et sic unum alterius est instrumentum: licetque respectu sui dici nequeat instrumentum bonorum operum, potest tamen respectu aliorum. 3° Quaecunque hoc continentur in capite, considerari possunt aut ut praecepta, vel ut consilia: habita autem ratione definitionis instrumenti, quae est: id quo utitur principalis causa, haec omnia consilia vel praecepta possunt dici moralia instrumenta, quibus lectis vel auditis utitur Deus, vel ipse S.