Latin
4.103.130 to 4.103.165
Benedict, Regula 4.103.130-165
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictus, ut nos ad bona opera exercenda moveat; et hac forte acceptione regulas et collationes Patrum appellarit instrumenta virtutum, Regulae cap. ultimo. 4° Si ipsam instrumenti etymologiam expendamus, instrumentum dicitur ab eo quod instruit; et sic haec omnia dici possunt instrumenta bonorum operum, ut pote quae nos bona opera edocent. Quinto. Denique observat Hildemarus capitis hujus titulum duobus modis posse concipi. 1° Simpliciter dictum, quasi diceret S. Benedictus: Hoc in capite disseremus quae sint instrumenta bonorum operum. 2° Interrogative, Quae sint instrumenta bonorum operum? ad quam interrogationem respondetur: Imprimis, etc. Imprimis Dominum Deum diligire ex toto corde, tota anima; tota virtute.] Primum inquit instrumentum diligere Deum, hoc est enim primum et maximum in lege mandatum: primum dignitate, primum utilitate, primum necessitate. Dignitate, quia, ut dicit apud Cassianum (Collat. 11, c. 12) abbas Chaeremon, «nihil pretiosius, nihil perfectius, nihil sublimius, nihil charitate perennius; »et Sanctus Caesarius (Serm. 107 in Append. Serm. S. Aug.): «Charitas oleo comparatur; nam quomodo oleum omnibus humoribus superius esse cognoscimus, ita charitas omnibus virtutibus sublimior comparatur. »Utilitate, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; bonum utique, Deum possidendum; ut enim ait S. Augustinus (Lib. i de Doct. Chr. ,cap. 29), «Deus vult se diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt aeternum pretium conferatur, hoc est ipse quem diligunt. »Unde et S. Ambrosius (Lib. i in Hexam. ,c. 12): «Charitas est, inquit, quae nos superioribus nectit coeloque inserit. »Tandem necessitate, et quidem aeternae salutis, quae sine Dei dilectione haudquaquam obtineri potest, Apostolo ad Corinthios scribente: Etsi habuero prophetiam, et noverim omnia mysteria, et omnem scientiam; etsi hanuero omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habuero, nihil sum: etsi distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas; etsi tradidero corpus meum, ita ut ardeam: charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor.