Latin
4.107.132 to 4.107.163
Benedict, Regula 4.107.132-163
Unproofread scanNot analysed yet
quin et S. P. Benedicto a perfidis filiis vinum veneno mixtum propinatum fuisse testatur S. Gregorius. Unde non sine ratione intercanones sub Edgaro rege datos de modo imponendi poenitentiam apud Spelmannum, iste legitur (Num. 28): «Si quis missalis sacerdos, vel monachus hominem occiderit, ordinis amittat dignitatem, et jejunet decem annos, scilicet quinque annos pane et aqua, et per alterum quinquennium tres dies in qualibet septimana; in reliquis autem cibo fruatur, et donec vixerit crimen lugeat diligenter (Tom. I Conc. Angl. ,p. 465).» Verum non unum est ferri homicidium, aut solus homicida censendus est, qui occidit corpora, sed multo magis qui animas. Qui etiam odit fratrem suum homicida est, inquit Joannes; et Sapientia: Os quod mentitur occidit animam. Sed et ille qui detrahit fratri suo jure homicida censendus est: unde Grimlaicus in Regula solitariorum, quasi explicans istud instrumentum, ait (Cap. 25): «Deinde non occidere, id est non detrahere; quia, ut ait Apostolus, qui detrahit fratri suo homicida est. »Et S. Bernardus (Serm. 17, de Divers.) : «Fugitivita quos odit, et quos vita fugit mori necesse est. An non et ipse moritur qui venenum bibit, quod ei malesuada lingua detractoris propinat? siquidem ei furtim dilectionis vita subtrahitur. »Denique et ille homicida est qui alios sive verbo, sive exemplo ad peccatum impellit: nam «qui in conspectu populi male vivit, quantum in illo est eum a quo attenditur occidit, »ut loquitur S. Augustinus (Lib. de Past. c. 4). Non adulterari.] Adulterii nomine omne fornicationis genus prohibet, non solum carnalis, sed etiam spiritualis; cujus quinque species apud Cassianum (Collat. 14, cap. 11) enumerat abbas Nesteros, scilicet: 1. Idololatriam, de qua apud Jeremiam arguitur Jerusalem, quod fornicata sit in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso. 2. Omnem gentilium superstitionem in auguriis et observationibus dierum et temporum.