Latin
4.107.110 to 4.107.131
Benedict, Regula 4.107.110-131
Unproofread scanNot analysed yet
»Necessitas hujus instrumenti repetitur ex necessitate amoris Dei, ejusque legis servandae: neque enim Deum diligere, ejusque legem custodire poterimus aliquando, nisi invicem dilexerimus. Hinc S. Bernardus (Serm. 33, de Divers.) : «Haec est professio fidei Christianae, ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est; nec mihi dicat quis: Ei vivam, sed non tibi; quandoquidem non solum pro omnibus vixit, sed et pro omnibus mortuus est. Quomodo enim ei vivit qui negligit sic ab eo dilectos? quomodo ei vivit qui legem ejus non implet, qui mandatum ejus non servat? Quaeris legum, quaeris mandatum? Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos; et Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Noli ergo putare gratuitum bonum, quod exhibes proximo, ut liceat et dissimulare, si velis: debitor es, sacramenti cautione, et propria professione teneris. »Adde quod dilectio proximi dici potest insigne discipulatus Christi, sicuti ipse ait: In hoc cognoscent omnes quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Ex quo S. Basilius ita argumentatur (Reg. fus. ,c. 3): «Demonstrationis loco, quo ipsius agnoscamur discipuli, non miracula exigit, et virtutem portenta faciendi (quanquam horum etiam in Spiritu sancto largitus est operationem), sed quid? In hoc, inquit, cognoscent omnes, quod discipuli mei sitis, si charitatem habueritis inter vos mutuam. »Deinde non occidere.] Apposite ad haec verba Menardus: Mirabitur, inquit, quispiam, cur monachis, quorum professio est perfectionis studium, tam dira crimina prohibeantur. Sed quamvis rara haec sint in monasteriis, non tamen est abs? ro illa prohibuisse, ut suae recordentur fragilitatis monachi, nec se ob statum religiosum jam perfectionem attigisse existiment, seque ultra peccati metas pervenisse. Et sane SS. abbates Ermenoldus, Bercharius, Gerardus a parricidis monachis, culeo et simia dignis, impie trucidati sunt;