Latin
4.107.367 to 4.107.390
Benedict, Regula 4.107.367-390
Unproofread scanNot analysed yet
nam quae in sustentationem sanctorum, qui Deo se consecrarunt, reponuntur, sacra et vere anathemata aestimantur, et profano usui eximuntur: qui ergo aliquid ex illis suffuratur, ex eorum numero est qui sacrilegia committere non verentur. »Haetenus S. Basilius, cujus textum, licet prolixum, relatu lamen dignissimum judicavimus, ut inde pateret quam aliena sit a vitae monasticae proposito incauta parentum conversatio. Hoc periculum agnoverat Paschasius Radbertus, cum laudans S. Adalardum (In Vita S. Adal. n. 43. Saec. iv Bened. ,part. i), quod parentes patriamque fugisset, subdit: «Audiant hujusmodi virum nostri concives monachi, qui lenti requiescunt umbrarum delibuti fuligine; audiant qui post se saecularium greges trahunt: audiant, inquam, quod non satis tutum sit suorum se deliniri parentum affectibus. Christus ergo matrem nescit et ignorat fratres, ut veram nobis mentis ostendat fraterni atem: Si quis, inquit, fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est: deinde rev cat discipulum ab officio funeris, ne patrem liceat sepelire debito carnis jure. »Noverat et Ludovicus Pius imperator, homo saecularis, cum in exhortatione ad Eigilens abbatem Fuldensem diecret (In Vita Eigilis, n. 12. Saec. iv Bened. ,part. i): «Multi monachorum juxta cujusdam patris sententiam saecularibus actibus et forensibus negotiis involuti, dum propinquitati prodesse cu? i ut, suas animas perdiderunt. »Haec verba, quae etiam citat S. Isidorus in Regula sua cap. 5, confusionis rubore suffundere debent monachos nonnullos quibus plus cordi sunt suorum res parentum quam parentibus ipsis; qui? a saeculo separati cognatorum curis amplius implicari volunt quam in saeculo existentes aut fecissent aut facere potuissent; qui denique plus consanguineos diligunt quam diligantur ab ipsis. Longe alia erat praestantissimorum illorum monachorum intentio, qui omnem prorsus parentum memoriam ita deleverant animo, ut de his nequidem cogitarent.