Latin
4.107.391 to 4.107.414
Benedict, Regula 4.107.391-414
Unproofread scanNot analysed yet
Talis erat eximius ille monachus eui, ut scribit Evagrius, cum denuntiata esset mors patris sui, «nuntianti dixit: De? ine blasphemare, meus quippe Pater immortalis est; »quia Deus est. Talis et ille qui ad percipiendam morientis patris haereditatem invitatus, respondit: Ego ante eum mundo mortuus sum; mortuus viventis haeres esse non potest. »Talis Theodorus ille insignis S. Pachomii discipulus, cujus cum mater episcopi litteris fulta, videndi filii gratia ad monasterium venisset, matri conspectum constanter renuit. Talis denique Marcus Silvani abbatis discipulus, qui aliquondo jussus ad matrem exire, «gestabat vestem e variis panni segmentis consutam, eratque fuligine coquinae tinctus. Igitur propter obedientiam exiens clausit oculos et dixit: Salvos vos volo; nec vidit quemquam, nec mater eum agnovit. »Vide Vitam S. Pachomii cap. 28; Rufinum lib. iii de Vi? is Patrum. n. 32 et 154; Cassiani collat. 5, cap. 3; Vitam S. Vulmari abbatis, n. 7; Saec. iii Bened. ,ubi similia referuntur exempla.