Latin
4.117.106 to 4.117.121
Benedict, Regula 4.117.106-121
Unproofread scanNot analysed yet
alioquin unicuique liceat illud usurpare quod, Palladio quaerenti cur ita corpus maceratione attereret, respondit senex Dorotheus Thebanus: «Illud me occidit, ego quoque ipsum occidam (Pallad. in Laus. ,c, 2). »Deinde delicias non amplecti; nam «alioquin diverso itinere ambulat Christianus miles, si gaudia et delectationes quaerit, cui dux suus vias amaritudinis ostendit,» inquit S. Odo (Lib. i Collat. ,n. 34). Neque desunt variae rationes quibus servus Dei ab ampleetendis deliciis avertatur, cui vel illud Grimlaici sufficere debet (In Reg. Solit. ,c. 4): «lis qui militant Deo fugiendae sunt deliciae; quas qui habere volunt, sine dolore non quaerunt, sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant, sine anxia delectatione non possident, sine gravi dolore non perdunt. »Delicias autem corporales, inquiebat abbas Joannes (Rufin. lib. ii de Vit. Pat. ,c. 1), non solum illas putetis, quibus homines saeculi fruuntur, sed abstinenti deliciae credendae sunt, omne quidquid cum cupiditate sumpserit, etiamsi illud vile sit, et quod in usu abstinentibus esse solet: aqua denique ipsa, vel panis, si cum cupiditate sumantur, id est non ut necessitati corporis, sed ut animi desiderio satisfaciat, hoc etiam abstinenti deliciarum vitio ducitur.