Latin
4.120.1 to 4.120.25
Benedict, Regula 4.120.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Verum, ut optime notat Hildemarus, S. Benedictus hic non omnino vetat delicias, sed tantum ne eas amplectamur; quia nonnunquam necessitatis aut honestatis causa iis utendum est, ut cum quis in hospitio cum potenti aliquo reficit: at eas amplecti, id est diligere nunquam 1 cet. lis uti debemus, sed non frui; et quidem uti tanquam non utentes, ut perfectos illos imitemur de quibus S. Odo abbas Cluniacensis (Lib. i Coll. ,n. 39): «Sic utuntur temporali subsidio, sicut viator utitur aut umbra, aut lecto: pausat corpore, sed mente ad aliud tenders recedere festinat. Sic et hi gressum cordis in transitoriis figere refugiunt, ne delectatione itineris sequestrentur a statione aeternae mansionis; in propriis autem gaudere desiderant, et idcirco in loco peregrinationis felices esse recusant. »Jejunium amare.] Non dixit simpliciter jejunare; quia multi sunt qui charitatis causa, verbi gratia, propter hospitem, aut infirmitatis gratia, nec possunt, nec debent jejunare; et iterum alii sunt qui sine fructu, quia inviti, et cum murmure jejunant: sed quod perfectum est, jejunium amare, et quidem non solum carnis, sed quod majus est, cordis. «Oportet enim, ut ait Cassianus, exteriore homine jejunante, interiorem quoque similiter a cibis noxiis temperare. »Sed quia tunc vere jejunamus cum ea quae subtrahimus corpori, pauperum cedimus refectioni, apte omnino S. Benedictus addit: Pauperes recreare.] Juxta illud Scripturae: Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua (Eccli. vii). Quam profusi fuerint in recreandis pauperibus veteres monachi, nec lingua dicere, nec intellectus capere potest. Praesertim vero non sine aliquo animi stupore legere valemus quod de egregiis illis sub Serapione abbate militantibus Christo refert Rufinus (Lib. ii de Vit. Pat. ,c. 18. Idem scribit Pallad. in Laus. ,c. 76): «Hoc autem, inquit, moris erat non solum ipsis, sed et omnibus pene AEgyptiis monachis, ut messis tempore elocent ad metendum operam suam, atque ex ea mercede octog nos unusquisque modios frumenti plus minus conquireret, et horum partem plurimam pauperum usibus offerant;