Latin
4.117.54 to 4.117.79
Benedict, Regula 4.117.54-79
Unproofread scanNot analysed yet
qui enim suis abrenuntiat, sua abnegat; qui vero pravis moribus abrenuntiat, semetipsum abnegat. »Vel etiam abnegare semelipsum est, non solum illicita relinquere, pravos mores exuere; sed etiam a licitis abstinere, corpus castigare, crucem ferre; quo sensu intelligendus est Petrus Damiani, cum relatis Evangelii verbis: Si quis vult venire post me abneget semetipsum, etc. ,dicit (Serm. 47): «Audi consilium, non praeceptum; si enim praeceptum esset, quicunque effectui non manciparent, cruciatus possent exspectare perpetuos: sed cum dicit: Si quis vult, in nostra posuit voluntate, utrum ex aequo cum eo currere festinemus. Grandis profecto labor, sed praemium incomparabile; »nam semper est praeceptum pravos exuere mo es, illicita fugere, vitia relinquere, nec unquam licebit contrarium agere. Verum non tantum B. Benedictus dixit: abnegare semetipsum, sed addit sibi: quod Menordus explicat «apud se, in sua conscientia, non coram hominibus.» Additque: «Et haec phrasis est S. Benedicto familiaris, ut cap. 7 Regulae: dicem sibi cum propheta; et cap. 52, ut frater, qui forte sibi pecutiariter volt orare, etc. »Vel etiam illud sibi sic potest intelligi, quia aliis abnegare semetipsum nunquam licet, sibi vero, quantum discretionis leges patiuntur, semper decet: totum se Deo, totum proximo se dare debet: at vero sibi semetipsum negare potest et debet, si perfecte vivere desiderat. Vel denique sibi, id est pro se, ad propriam utilitatem; quia quidquid praemii aut mercedis ex hac sequitur abnegatione, sibi, non aliis cedit. Subdit S. Benedictus: Ut sequatur Christum, id est ut cum imitetur. Hic venit in mentem quod ait S. Bernardus (Serm. 62 de Divers.) : «Quidam sunt qui non sequuntur Christum, sed fugiunt; alii non sequuntur, sed praeeunt; nonnulli sequuntur, sed non assequuntur, alii vero sequuntur, et assequuntur. Non sequuntur, sed fugtunt, qui nondum peccare desistunt. . .