Latin
4.117.28 to 4.117.53
Benedict, Regula 4.117.28-53
Unproofread scanNot analysed yet
nam ista nos decet illis precari, et illis utile est, ut per nos haec acquirant. »Denique ut tandem instrumentum istud absolvam, addit Petrus Blesensis (Epist. 20): «Licet debeam parentibus affectionem naturalem, illud tamen non debeo, ut pro eis me perdam, aut pro eis ab honestatis proposito me reflectam. Vaccae siquidem quae in Bethsames deferebant arcam Domini, licet eas traheret naturalis quaedam affectio vitulorum, ad eos tamen colla sua minime reflectebant. »Vide S. Hieron. ,epist. 1 ad Heliodorum. Et quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat.] Et vicissim, quod sibi vult fieri, alteri faciat; utrumque enim hoc instrumento continetur, quod ideo affirmativum dici potest, et negativum, uti ait Bernardus Cassinensis (Lib. iii de Vit. Pat. ,n. 153), solumque illud observanti sufficere potest ad salutem, quemadmodum docet apud Ruffinum quidam Pater; ut pote quod omnia dilectionis praecepta complectatur, ut fuse docet S. Gregorius papa in lib. x Mor. ,cap. 4, hic ab Hildemaro citatus. Porro tanti fuit non solum apud Christianos, sed etiam apud paganos istud effatum, ut in aedibus suis et in publicis operibus illud insculpi juberent; id quod de Alexandro Severo refert Lampridius in ejus Vita. Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum.] Quid sit abnegare semetipsum discrimus ex S. Basilio (Regul. fus. ,cap. 6): «Abnegatio nostri, inquit, est omnimoda praeteritorum oblivio, et a nostris desideriis secersus: »quod his verbis exprimit Grimiaicus in Regula Solitariorum cap. 2: «Ad perfectionem non sufficit cuiquam sua derelinquere, nisi etiam so netipsum abneget. Sed quid est semetipsum abnegare, nisi voluntatibus propriis renuntiare? Seipsum abnegare est, ut qui superbus erat sit humilis, qui iracundus studeat esse mansuetus, qui luxuriosus sit castus, qui antea ebriosus sit sobrius, qui invidus et malevolus sit benignus et benevolus; nam si ita quisque renuntiat omnibus quae possidet, ut suis non renuntiet moribus, non est pro certo Christi discipulus;