Latin
4.120.221 to 4.120.237
Benedict, Regula 4.120.221-237
Unproofread scanNot analysed yet
de corporalibus vero nihil interroget. Si aurem frater infirmus de aliqua necessitate complanxerit, ad priorem veniens dicat: Per vestram licentiam ad infirmum illum veni; sed de talibus rebus querimoniam audivi. Ad priorem autem pertinet de talibus, si visum fuerit, providentiam habere. »Porro docet Smaragdus quatuor potissimum de cansis infirmos visitari debere: «Visitare, inquit, debemus infirmos, quia in ipsis Dominum visitamus; ipse enim inter caetera nobis dicturus est misericordiae opera: Infirmus fui et visitastis me. Visitemus et causa compunctionis infirmos, ut cum Paulo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? dicere possimus. Visitemus et causa vicissitudinis, ut cum fuerimus infirmi, visitemur a sanis. Visitemus et causa dilectionis, qu? a scriptum est: Non te pigeat visitare infirmos. »Denique quomodo qui corporaliter non potest, spiritaliter infirmos visitare queat, explicat his verbis Grimlaicus (Regul. Solit. cap. 25): «Infirmum, vel in carcere positum ille procul dubio visitat, qui in lecto vel in tenebris vitiorum videt aliquem jacere, et morbo suae iniquitatis laborare, eumque suae exemplo operationis, atque antidoto salubris exhortationis roborat, quem in bona actione titubare ac debilitari cernebat. »Mortuum sepelire.] Hoc instrumento? on ea tantum charitatis officia, quae ad defuncti fratris sepulturam singulariter spectant, praecipiuntur; sed etiam ea quae praecedere, aut subsequi solent orationum piorumque operum suffragia: unde Crimlaicus in Regula Solitariorum hoc instrumentum explicans dicit (Cap. 25): «Mortuum ille sepelit, qui pro eo devote seduleque preces ad Dominum fundit »Deinde ostendens quo pacto etiam spiritaliter mortuos sepelire possimus, addit: «Non solum mortuum sepelit, sed et eum, ut ita dicam, a morte quodammodo suscitat, quando videt aliquem funibus peccatorum suorum obstrictum, et in tenebris suae iniquitatis quodammodo sepultum, eumque ad confessionem ac poenitentiae lamenta per sacrae admonitionis studium provocat, atque, ut ad viam salutis redeat, salubriter instigat.» Mortuum etiam spiritaliter sepelit monachus, cum foras non vagans, intra cellae limites ipse se recondit: ex eorum enim numero censeri potest quibus Apostolus ait: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.